STOLA

STOLA
STOLA
tunica fuit muliebris. Cum enim Toga antiquissimis temporibus commune Virorum et Feminarum Romae gestamen fuisset, postea, Togâ penes viros remanente, solasque feminas, quae se viris vulgarent; matronis feminisque honestis, atque ingenuis Tunica, quam et Stolam dixerunt et Pallium sive Pallam, in usum cessit. Quam utramque unô hôc versu complexus est Horatius, l. 1. Sat. 2. v. 99.
Ad talos Stola demissa et circumdata Pallâ.
Itaque Stola, Matronarum tunica est proprie dicta, licet apud Graecos, (qui ei ἀπὸ τȏυ ςτέλλεςθαι nomen indiderunt) et Barbaros, pro communi veste et maxime virili, accipiatur. Cicer. Philipp. 2. Sumpsisti virilem Togam, quam statim Stolam reddidisti. Sic Caligula Livium Ulyssem stolatum, appellare solebat, apud Sueton. Calig. c. 23. Seneca de Beata vit. c. 13. ubi de Epicuro, Hoc taie est, quale Vir fortis stolam indutus. Val. Max. l. 2. c. 1. ex. 5. Sed quo matronale decus, verecundiae munimentô tutius esset, in ius vocanti Matro, nam corpus eius attingere non permiserunt, ut inviolata manus alienae tactu Stolae relinqueretur. Et de matre ac uxore Coriolani, l. 5. c. 2. In quarum honorem Senatus Matronarum ordinem benignissimis decretis adornavit. Sanxit namque ut feminis semitâ Viri cederent, confessus plus salutis Reip. in Stola, quam in armis fuisse. Idem confirmat Vitruvius l. 1. c. 1. loquens de Caryatidibus, itaque oppidô captô, viris interfectis, Matronas eorum in servitutem adduxerunt. Nec sunt passi Stolas neque ornatus Matronales deponere. Hinc Martialis Stolam simpliciter pro Matrona posuit l. 10. Epigr. 5. v. 1.
Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor.
Stolam autem ad talos, ut loquitur Flaccus, demislam et institâ ad oram ornatam, docuit Turnebus l. 29. c. 31. et ex eo plures. Ubi duo insignia in cultu Matronarum notat: vittas, queis crines ligabantur et talarem tunicam adsutâ institâ cultam. Cum enim primitus a Libertinis crinium tantum sertis distinguerentur Matronae, quae solae habere poterant, novum discrimen a Senatu adiectum, scil. vittae seu fasciolae, quibus ut et Stolâ semper, praecipue a Poetis, Matronae denotantur. Libertinis itaque nec vittae nec Stolae ius fuit. Tibullus l. 1. Eleg. 6. v. 67.
—— Quamvis non vitta ligatos
Impediat crines, nec Stola longa pedes.
Ovid. l. 1. Art. Am. v. 31.
Este procul vittae tenues, insigne pudoris,
Quaeque tegis medios, institia longa, pedes.
De instita Horat. l. 1. Sat. 2. v. 29.
Quarum subsutâ talos tegat instita veste.
Ubi Acron, Quia Matronae Stolâ utuntur demissâ usque ad imos pedes, cuius imam partem ambit instita subsuta; quod instita subsueretur. Sed fallitur, vestis enim institae subsuebatur, quae imam Stolae oram praetexebat. Rectius Porphyrio, Stolae imam partem ambit instita assuta. Ovidius proin de Arte l. 2. pro veste Matronali Institam simpliciter ponit. Idem l. 3. v. 169.
Quid de veste loquar? non tam segmenta requiro,
Nec quae bis Tyriô murice lana rubes.
Ubi segmenta cum veste purpurea recte coniungit; fascias nempe seu virgas purpureas et auteas, vesti ad ornamentum insui solitas, quos solis Matronis concessum, quôque habitu usque ad Imperatores insignes fuêre. Ingenuarum ergo et honestarum Matronarum propria Stola fuit, tunica scil. manicata seu manuleata ad plantas fluens, purpura, segmentis sive limbis aureis ornata, multisque rugis ac
plicis constricta. Unde Vetustinae Martialis l. 3. Epigr. 93. v. 4. Rugosiorem Stola frontem exprobrat. Ita autem demissa ad talos Stola totum corpus operiebat, ut nihil praeter faciem appareret. Hinc male Isidorus, Stolam caput operuisse, a dextro latere in laevum humerum missam, tradit, Stolam cum Palla seu Pallio muliebrium ac Recinio confundens: Et errat Bayfius, tunicarum muliebrium alas non fuisse consutas, sed more Spartanarum ad femora apertas credens: cum tamen id aperte neget Plutarchus in Lycurgo, ubi attentiorem curam circa Virgines a Numa adhibitam, quam a Lycurgo, cuius institutô nudis femoribus Virgines incederent, docet. Quod si apud Macrobium legimus Saturnal. l. 1. c. 6. Libertinas quasdam longâ veste usas esse, de iis id intelligendum, quae Patronis nupsissent, ideoque tamquam iustae Matrefamiliâs factae longâ veste i. e. Stolâ Matronali uterentur. Coeterum, ut virilis tunica, ita et Stola, cingebatur, ut veteres statuae ostendunt et Scriptores testantur. Vide Ovid. Amor. l. 1. El. 5. et l. 3. El. 1. ubi cum solutae meminit tunicae, interiorem intelligit: iterum l. 1. El. 7. et Martialem in Apophoretis l. 14. Epigr. 151. ubi muliebris Zonae in superiori tunica, seu Stola, uterque diserte meminit. Diximus, et manicatas fuisse has tunicas, hinc viris id probro datum: Eas manicas autem interdum luxum muliebrem non consutas, sed fibulis nexas, excogitavisse, tradit Aelian. Var. Histor. l. 1. c. 18. cuiusmodi tunicae iconem dedit Rubenius in Electis, et ex eo in opus suum de Re Vestiar. l. 3. c. 17. transtulit Ferrarius. Stolae tandem, mulietes honestae iniciebant Pallium, quod Palla dicebatur, de quo Idem c. seq. Et haec propria significatio vocis huius est, apud Romanos Scriptores. Apud Dionem Cassium Στολὴ ἀρχικὴ Praetextam: apud Appianum Στολὴ Βουλευτική latum clavum: apud eundem l. 5. Στολη ἑλληνικὴ pallium, Graecorum vestem, denotat. Sic apud Plutarchum in vita Alexandri, Persicorum Regum habitum Στολην` βαρβαρικην` vocari legimus: Stolae Medicae meminit Zonaras Annal. tom. 1. Aelian. Var. Histor. l. 1. c. 32. et Athenaeus l. 2. Περσικην` Στολην` dixêre, quam aurô gemmisque consuevisse adornari depingique et talarem itidem fuisse, docet Procopius ssde bello Pers. l. 1. et Brissonius de Persar. Princip. l. 1. Armis fuisse superinductam, conicit Dempsterus, ex eô quod ςτολάδα armaturae genus vult esse Suidas: et χιτὼνςτολιδωτὸς Paediae l. 6. tunica striata, i. e. plicata; armis superinduebatur. Unde Pollux l. 1. c. 10. Ε῎ςτι δέ τις καὶ ςτολὴ ἁντὶ θώρακος, Est et Stola quaedam thoracis locô: et Dionys. Halicarnass. l. 6.
πολεμικὰς ςτολὰς seu militares ob id vocat. Verum utut haec de Barbaris, quemadmodum diximus supra, bene habeant, merito in Caligula Imperatore quod Stolam gestaret, reprehendit Flav. Iosephus Iud. Ant. l. 19. c. 1. a masculo Gentis more degenerâsse eum subinnuens etc. Sed et Stola. apud Ecclesiae Romanae Scriptores, una e vistibus Ecclesiasticis, alias Orarium dicta, absque qua inceder evetantur Presbyteri, apud Hincmarum et Regionem de Vita et conversat. Presbyterorum c. 62. Proprie vero Diaconorum vestis est, super sinistrum humerum ferri solita, uti monet Gillebertus Lunicensis Episcop. l. de Usu Eccles. hodieque Venetis vox panni notat segmentum oblongum dodrantali latitudine, quod sinistro humero inicitur. Unde Stolâ et annulô privati Abbates, qui deponebantur a sua dignitate; occurrunt apud Hugonem Flaviniac. p. 258. Sub stola, i. e. sumptâ stolâ, maioris auctoritatis ergo, excommunicare, apud Browerum in Antiqq. Trevir. Stolae cum tintinnabulis, apud Auctorem Monastici Anglic. Tom. III. p. 317. etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. Macros Fratres in Hierolex. et supra in voce Orarium. Imo et Pallium Archiepiscopale sic passim vocatur, uti docet idem Car. du Fresne Dissertat. de Numism. infer. oevi n. 10. ubi a fascia Consulari et Imperatoria, lorum Latinis, διάδημα Graecis recentioribus dicta, Stolarum Sacerdotalium et Pallii Archiepiscopalis originem arcessit, et de Graecis addit, quoties communicaturi erant, ςταυροειδῶς praecingere Stolam ante et retro, ita tamen, ut pectus ambiret, consuevisse, ex tabella, quam ad Euchologium Graecorum p. 258. delineavit Goarus etc. Nec omittendum, apud Epiphanium quoque Haer. 15. ςτολὰς et ἀμπεχόνας dici pallia, quae supra colobiones, sive dalmaticas accipiebantur, vide Salmas. ad Tertull. de Pallio c. 5. A Stola, apud Tullium Verrin. 6. habemus Stolatam Dianam: sic Stolatum Ulyssem a Caligula Liviam vocatam, vidimus. Consule, praeter Ferrarium laudatum, Bayfium de Re Vestîar. Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 35. Alios. Aliud quid erant Στολίδες, rugae vide. quas, in fine tunicarum certô modô atque ordine invicem nexas, vinculum retinebat; unde ςτολιδωτοὶ χιτῶνες, qui rugis buiusmodi et plicus striabantur, ut ex Polluce docet idem Salmas. ubi supra, non a ςτολὴ, quod Dempstero supra visum, ex Xenophonte etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Štôla — Wappen Karte …   Deutsch Wikipedia

  • stolă — STÓLĂ, stole, s.f. 1. Rochie largă şi lungă până în pământ, care se strângea pe corp cu două cordoane, unul pe sub sâni, altul deasupra şoldurilor, purtată de matroanele romane. 2. Un fel de orar1 pe care îl poartă preoţii catolici în timpul… …   Dicționar Român

  • Štôla — (Village) Administration Pays  Slovaquie …   Wikipédia en Français

  • Stola — Stola, hieß bei mehreren alten Völkern ein langes, etwas schleppendes Untergewand mit Aermeln, das die Frauen und bei einigen auch die Männer trugen. Die Aegypter, Armenier, Meder, Hebräer, Griechen und Römer bedienten sich dessen. Schon Pharao… …   Damen Conversations Lexikon

  • Stola — Sf eine Art Schal, Teil des Meßgewands erw. fach. (9. Jh.), mhd. stōl[e], ahd. stōla Entlehnung. Entlehnt aus l. stola, dieses aus gr. stolḗ, eigentlich Ausrüstung , zu gr. stéllein ausrüsten, bestellen, fertigmachen (usw.) .    Ebenso nndl.… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • stola — ● stola, stolæ nom féminin (latin stola, du grec stolê) Robe des dames romaines. stola [stɔla] n. f. ÉTYM. 1771; stole, 1703; du lat. stola, grec stolê « habillement », de stellein « équiper ». ❖ ♦ Didactique. 1 Robe de dames, des mat …   Encyclopédie Universelle

  • stola — ×stolà (s. l. stola < lot. stola) sf. (2) NdŽ; Sut, FrnW žr. stula: Stolà ženklina virvę DP167 …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • stola — stȏla (štȏla) ž DEFINICIJA 1. pov. gornja haljina rimskih žena u antici, u bogatim naborima sezala je do poda 2. crkv. dio crkvenog ruha, duguljast komad tkanine koji svećenik stavlja oko vrata i koji slobodno visi niz tijelo 3. ženski odjevni… …   Hrvatski jezični portal

  • Stola — Stola: Die Bezeichnung für den langen, schmalen, mit Ornamenten versehenen Stoffstreifen als Teil der liturgischen Bekleidung besonders des katholischen Geistlichen (mhd. stōl‹e›, ahd. stola) ist aus gleichbed. mlat. stola entlehnt, das klass.… …   Das Herkunftswörterbuch

  • Stola — Sto la, n.; pl. {Stol[ae]}. [L. See {Stole} a garment.] (Rom. Antiq.) A long garment, descending to the ankles, worn by Roman women. [1913 Webster] The stola was not allowed to be worn by courtesans, or by women who had been divorced from their… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”